- HIPPONA
- I.HIPPONADea equorum, quam stabularii colebant. Iuv. Sat. 8. l. 3. v. 156.——— ——— IuratSolam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.Sed haec codicum corruptorum lectio, in melioribus tam editis, quam Manuscriptis ita legitur.Solam Eponam, et facies, etc.Atque hanc lectionem etiam vet. Scholiastes agnoscit. Nam ad illa verba Solam Eponam, haec notat. Quia mulio est qui consulitur, Epona Dea mulionum. Meminit huius Deae Apul. l. 3. Miles. et Tertull. in Apol. Item Min. Felix. Ver. Inscr. DEAE EPONAE MANLIUS RESTIO. Prud. in Apotheosi. v. 265.Nemo Cloacinae, aut Eponae super astra Deabus.Plutarch. in Paral. Ε᾿ςτὶ δὲ θεὸς Ε᾿πόνα πρόνοιαν ποιουμένη τῶ ἵππων Vide Turneb. Advers. l. 14. c. 4. et l. 26. c. 10. Valeat igitur commentitia Hippona, et in eius locum succedat Epona. Nic. Lloyd.II.HIPPONAurbs Episcopal. Africae expugnata, a Ferdinando Mag. Hetruriae Duce, A. C. 1607. Vide Thuan. l. 38. et in voce Hippon Regius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.